Milagro eucaristico de Daroca

En la solemnidad del Cuerpo y la sangre del Señor peregrinamos al viejo reino de Aragón para adorar al Señor en el  milagro eucarístico de Daroca (1239), decisivo como la fiesta de Lieja (Bélgica, 1246) el de Bolsena-Orvieto (Italia, 1263), en la institución de esta fiesta por el papa Urbano IV el 8-IX-1264.



Santo Tomás de Aquino (1264) In festo Corporis Christi sequentia


Lauda Sion Salvatorem,
/ Lauda ducem et pastorem/ 
In hymnis et canticis.
Quantum potes, tantum aude,
/ Quia maior omni laude,
/ Nec laudare sufficis.
Laudis thema specialis/ 
Panis vivus et vitalis/ 
Hodie proponitur.
Quem in sacræ mensa cœnæ
/ Turbæ fratrum duodenæ
/ Datum non ambigitur.
Sit laus plena, sit sonora;
/ Sit iucunda, sit decora
/ Mentis iubilatio,
Dies enim solemnis agitur
/ In qua mensæ prima recolitur/ 
Huius institutio.
In hac mensa novi Regis
/ Novum Pascha novæ legis/ 
Phase vetus terminat.
Vetustatem novitas,
/ Umbram fugat veritas,
/ Noctem lux eliminat.
Quod in cœna Christus gessit,/ 
Faciendum hoc expressit
/ In sui memoriam:
Docti sacris institutis
/ Panem, vinum in salutis
/ Consecramus hostiam.
Dogma datur Christianis,
/ Quod in carnem transit panis
/ Et vinum in sanguinem.
Quod non capis, quod non vides,
/ Animosa firmat fides
/ Præter rerum ordinem.
Sub diversis speciebus,/ 
Signis tantum et non rebus,
/ Latent res eximiæ:
Caro cibus, sanguis potus,
/ Manet tamen Christus totus
/ Sub utraque specie.
A sumente non concisus,
/ Non confractus, non divisus
/ Integer accipitur.
Sumit unus, sumunt mille,/ 
Quantum isti, tantum ille,
/ Nec sumptus consumitur.
Sumunt boni, sumunt mali,
/ Sorte tamen inæquali,
/ Vitæ vel interitus.
Mors est malis, vita bonis,
/ Vide paris sumptionis/ 
Quam sit dispar exitus
Fracto demum sacramento,/ 
Ne vacilles, sed memento
/ Tantum esse sub fragmento,
/ Quantum toto tegitur.
Nulla rei fit scissura,
/ Signi tantum fit fractura,/ 
Qua nec status nec statura/ 
Signati minuitur
Ecce panis Angelorum,
/ Factus cibus viatorum,
/ Vere panis filiorum,
/ Non mittendus canibus!
In figuris praesignatur,/ 
Cum Isaac immolatur,/ 
Agnus Paschæ deputatur,
/ Datur manna patribus.
Bone pastor, panis vere,
/ Jesu, nostri miserere,
/ Tu nos pasce, nos tuere,
/ Tu nos bona fac videre
/ In terra viventium.
Tu qui cuncta scis et vales,/ 
Qui nos pascis hic mortales,
/ Tuos ibi commensales,
/Cohæredes et sodales/ 
Fac sanctorum civium.




Comentarios

Entradas populares de este blog

Estatutos del Seminario San José de la Diócesis de Arecibo en Navarra-España

OFRECEMOS LAS PRIMICIAS CON GRATITUD