En la solemnidad del Cuerpo y la sangre del Señor peregrinamos al viejo reino de Aragón para adorar al Señor en el milagro eucarístico de Daroca (1239), decisivo como la fiesta de Lieja (Bélgica, 1246) el de Bolsena-Orvieto (Italia, 1263), en la institución de esta fiesta por el papa Urbano IV el 8-IX-1264.
Santo Tomás de Aquino (1264) In
festo Corporis Christi sequentia
|
Lauda
Sion Salvatorem,
/ Lauda ducem et pastorem/
In hymnis et
canticis. |
Quantum
potes, tantum aude,
/ Quia maior omni laude,
/ Nec laudare
sufficis. |
Laudis
thema specialis/
Panis vivus et vitalis/
Hodie proponitur. |
Quem
in sacræ mensa cœnæ
/ Turbæ fratrum duodenæ
/ Datum non
ambigitur. |
Sit
laus plena, sit sonora;
/ Sit iucunda, sit decora
/ Mentis
iubilatio, |
Dies
enim solemnis agitur
/ In qua mensæ prima recolitur/
Huius
institutio. |
In
hac mensa novi Regis
/ Novum Pascha novæ legis/
Phase vetus
terminat. |
Vetustatem
novitas,
/ Umbram fugat veritas,
/ Noctem lux eliminat. |
Quod
in cœna Christus gessit,/
Faciendum hoc expressit
/ In sui
memoriam: |
Docti
sacris institutis
/ Panem, vinum in salutis
/ Consecramus hostiam. |
Dogma
datur Christianis,
/ Quod in carnem transit panis
/ Et vinum in
sanguinem. |
Quod
non capis, quod non vides,
/ Animosa firmat fides
/ Præter rerum
ordinem. |
Sub
diversis speciebus,/
Signis tantum et non rebus,
/ Latent res
eximiæ: |
Caro
cibus, sanguis potus,
/ Manet tamen Christus totus
/ Sub utraque
specie. |
A
sumente non concisus,
/ Non confractus, non divisus
/ Integer
accipitur. |
Sumit
unus, sumunt mille,/
Quantum isti, tantum ille,
/ Nec sumptus
consumitur. |
Sumunt
boni, sumunt mali,
/ Sorte tamen inæquali,
/ Vitæ vel interitus. |
Mors
est malis, vita bonis,
/ Vide paris sumptionis/
Quam sit dispar
exitus |
Fracto
demum sacramento,/
Ne vacilles, sed memento
/ Tantum esse sub
fragmento,
/ Quantum toto tegitur. |
Nulla
rei fit scissura,
/ Signi tantum fit fractura,/
Qua nec status
nec statura/
Signati minuitur |
Ecce
panis Angelorum,
/ Factus cibus viatorum,
/ Vere panis
filiorum,
/ Non mittendus canibus! |
In
figuris praesignatur,/
Cum Isaac immolatur,/
Agnus Paschæ
deputatur,
/ Datur manna patribus. |
Bone
pastor, panis vere,
/ Jesu, nostri miserere,
/ Tu nos pasce, nos
tuere,
/ Tu nos bona fac videre
/ In terra viventium. |
Tu
qui cuncta scis et vales,/
Qui nos pascis hic mortales,
/ Tuos
ibi commensales,
/Cohæredes et sodales/
Fac sanctorum civium.
|
Comentarios
Publicar un comentario